라틴어 문장 검색

Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
Quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:14)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem nutricis ingenium et natura lactis tenet, quae infusa tenero et mixta parentum semini adhuc recenti ex hac gemina concretione unam indolem configurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 15:3)
Quid non ingenio voluit natura licere?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII4)
nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad earn pervenire natura humani ingenii prohibet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 21:1)
sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 403:1)
non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 12:2)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 21:5)
Similiter sit natura inquisita Discursus Ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:1)
neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 3:1)
Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 19:1)
' 'Sic igitur' inquit 'sentio,' Crassus 'naturam primum atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:3)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION